sábado, 16 de abril de 2016

EMERITAM ITER NOVISSIMVM AD XX LVDOS SCAENICOS SPECTANDOS

A.D. XVI Kalendas Maias factum.

Discipuli in cavea AMPHITHEATRI stantes antequam theatrum intraverunt.


In THEATRO Emeritensi, fabulam coturnatam spectavimus optimam, Electra nominatam et a SOPHOCLE scriptam.

Fabula acta, ante FRONTEM SCENAE paulisper mansimus.

DOMO MITHRAICA valde delectati sumus.

Hoc magnificum TEMPLVM olim Caesaris sacrum, nunc DIANAE appellatum,  in foro Municipali situm est.

In MVSAEO EMERITENSI pulcherrima opera tessellata hodie servata sunt, in quibus hoc de venatione nos maxime delectavit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada